- LIBRI Chartacei
- LIBRI Chartaceinon minus ac chartae, in scapum convolvi atque complicari apud Vett. consuevêre: Unde et tomus et volumen, de Libro, h. e. de charta scripta, non minus dicebatur, quam de charta nondum scripta; sed scapus proprie magis de charta, tomus vero et volumen de libro, vide quoque infra Ferula. Si qua vero fuit inter chartae scapum et Libri volumen differentia, haec forte fuit, quod scapus chartas inter se iunctas et compactas certo numero haberet, vicenas puta vel denas: Libri vero, prout breviores aut maiores erant, ita pauciores aut plures schedas continebant. Dicebantur autem proprie Schedae, singulares plagulae, ex scapo chartarum revulsae, quibus committebant, quidquid subitâ et tumultuariâ scriptione essent commentati, quod emendatum postea in mundiorem chartam regerebatur; atque hae in aversa quoque parte, h. e. in tergo scribi et exarari solebant, unde Opistographorum nomen. At Libri emendati et munde scripti in tergo scribi non consuevêre, nisi qui nimium longi essent et extra modum traherentur ac mensuram iustam. Arator,Si tibi, Magne, velim fasces numerare Parentum,Vix darot in tergo pagina lecta locum.Mart. l. 8. Epigr. 61. cuius Epigraphe de Picente.Scribit in aversae Picens epigrammata charta,Et dolet, averso quod facit illa Deo, etc.Nempe Libri chartacei, de quibus hactenus, qui in volumina conrotulabantur et paginis ad paginas adglutinatis ad longam saepe paginarum seriem extendebantur. Aliter in Libris ex membrana: Hi enim ex multiplicibus tabellis et foliis construebantur et compingebantur, haud secus ac nostri libri solent, qui ex multis constant foliis, aliis super alia structis et inter se compactis. Mart. l. 14. Apoph Epigr. 184. cuius Epigraphe Homerus in membranis.Ilias et Priami regnis inimicus UlyssesMultiplici pariter condita pelle latent.Apud eund. Ibid. Epigr. 185. cuius Epigraphe. Virgilius in membrana,Quam brevis immensum cepit membrana Maronem,Ipsius vultus prima tabella gerit.Ubi prima tabellae, est τὸ πρῶτον πτυχίον, primum folium. Quomodo modo et pugillares componi solebant, ex pluribus tabellis, quae πτυχία Gr. unde δίπτυχα. Lat. Duplices etc. Integrum vero corpus membranaceum, multiplici sic tabellâ structum, massam vocat idem Mart. Ibid. Epigr. 192. cuius Epigraphe Ovidii Metamorphosis in membranis σωμιάτιον, Graeci. Atque libri hi, omnia folia sive tabellas membranaceas, exutraque parte scriptas habebant, et prope succincteque compacti in non adeo magnam molem assurgebant. Compingebantur autem per quaterniones, quos τετράδας Graeci et τετράδια vocabant, h. e. per quaterna folia simul iuncta. Epiphan. Υ᾿πάτιος ὁ τὴν μεταγραφὴν ἀπὸ τῶ χεδαρίων εν τετράσι ποιησάμενος, apud Salmal. Not. ad Vopisc. in Firmo, ubi plura hanc in rem. Vide quoque hic passim. Libripens, vide Nexi, it. Zygostates.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.